Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 74
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 74.3
Unproofread scanNot analysed yet
Præjecti mali quomodo bona loquantur, et a subditis audiendi. Fortassis dicat aliquis vestrum: Et quomodo potest malus homo bona loqui; cum. scriptum sit, ipso Domino dicente, Bonus homo de bono thesauro cordis aui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Hypocritæ, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. XII, 35, 34)? Hac dicit, Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Hac dicit, Qum dicunt, facite; quat autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Si dicunt, et non faciunt, mali sunt: si mali sunt, bona loqui non possunt: quomodo facimus quod ab ipsis audimus, cum ab ipsis bona audire non possimus? Hoc quomodo solvatur, advertat Sanctitas vestra. Quidquid homo malus a se profert malum est; quidquid bomo malus de corde suo profert, malum est: ibi est enim thesaurus malus. Quidquid autem homo bonus de corde suo profert, bonum est: ibi enim cst thesaurus bonus. Unde ergo illi mali bona proferebant? Quia in cathedra Moysi sedebant. Nisi prædixisset: Cathedram Moysi sedent (Id. XXIII, 2); nunquam malos audiri jussisset. Aliud enim erat, quod de malo sui cordis thesauro proferebant; aliud quod de cathedra Moysi, tanquam præcones judicis personabant. Quod dicit praeco, nunquam praeconi tribuetur, si ante judicem dicat. Aliud est quod praeco loquitur in domo sua, aliud quod praeco loquitur audieo. a judice. Nam, velit nolit, praeco sonat vocem punitionis et amici sui. Item, velit nolit, sonat vocem absolntionis et inimici sui. Da vocem de corde ejus: absolvit amicum, punit inimicum. Da vocem de sella judicis: punit amicum, absolvit inimicum. Da vocem Scribarum de corde eorum: audies, Manducemus et bibamm; cras enim moriemur (Isai XXII, 13). Da vocem de cathedra Moysi: audies, Non occides: Non adulterabis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem et matrem (Exod. xx, 12-16): Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX,18). Hoc tu fac, quod per os Scribarum catbedra sonat: non quod per cor Scribarum. Ita enim Domini sententiam utramque complectens, nee eris in una obediens, in altera reus; sed intelligis ambas concordare, et illud verum respicis, quia bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo profert mala: et illud, quia illi Scribæ bona non loquerentur de thesauro malo cordis sui, sed bona loqui possent de thesauro cathedræ Moysi.