Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 74
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 74.5
Unproofread scanNot analysed yet
Veteres figuræ per CAnisium evacuatæ. Sed quare illi tales? Quia velamen, inquit, positum est super cor eo. . rum. Et non vident quia vetera transierunt et facta sunt omnia nova(IICor. v, 17). Hinc illi tales, et quicumquo etiam nunc tales. Unde vetera? Quia jamdiu prædicantur. Unde nova? Quia ad regnum Dei pertinent. Quomodo ergo tollitur velamen, dicit ipse Apostolus: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen. Judaeus ergo non transiens ad Dominum, non pertendit aciem mentis in finem. Quotnodo illo tempore in hac figura filii Israel non pertendebant aciem oculorum suorum in finem, id est, in faciem Moysi. Facies enim Moysi splendida figuram habcbat veritatis: interpositum est velamcn, quia non poterant in tendere adhuc splendorem vultus ejus filii Israel. Quae figura evacuatur. Sic enim dixit Apostolus: Quæ evacuantur (Id. III, 13-16). Quare evacuantur? Quia veniente imperatore imagines tolluntur de medio. Ibi spectatur imago, ubi imperator præsens non est: ubi est autem ille cujus est imago, imago removetur. Imagines ergo praeferebantur, antequam veniret imperator noster Dominus Jesus Christus. Imaginibus sublatis fulget præsentia imperatoris. Ergo cum transierit quisque ad Dominum, auferetur velamen. Sonabat enim vox Moysi per velum, et facies Moysi non apparebat. Sic et modo Judacis sonat vox Christi per vocem Scripturaruni veterum: vocem earum audiunt, faciem sonantis non vident. Volunt ergout auferatur velamen? Transeant ad Dominum. Tunc enim non auferuntur vetera, sed'conduntur in thesauro, ut jam sit Scriba eruditus in regno Dei, profereus de thesauro suo, nec nova sola, nee vetera sola. Nam si nova sola, aut vetera sola protulerit; non est Scriba eruditus in regno Dei proferens de thesauro suo nova et vetera. Si dicit ea, et non facit ea; de cathedra profert, non de thesauro cordis sui. Et verum dicimusSanctitati vestræ; quæ de vetcri proferuntur, per novum illustrantur. Idco transitur ad Dominum, at auferatur velamen.