Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 74
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 74.4
Unproofread scanNot analysed yet
Botrus in spinis. Non te ergo ct illa turbabunt verba Domini dicentis. Unaquæque arbor ex fructu cognoscitur. Numquid colligunt de spinis uvas, et de tribulis ficus (Luc. VI, 44)? Ergo Scribae et Pharisæi Judæorum spinæ et tribuli: et tamen, Quæ dicunt, facite; quæ autem faciunt, facere nolite. Colligitur ergo de spinis uva, et de tribulis ficus, sicut dedit tibi secundum superiorem tractatum intellectum. Nam et ab-. quando in spinosa sepe vineae implicant se vites, et de rubo pendent botri. Audito nomine spinarum contempturus es uvam. Require radicem spinarum, et vide ubi invenias. Sequere radicem botri pendentis, et vide ubi invenias. Sic intellige aliud pertinere ad cor Pharisai, et aliud ad cathedram Moysi.