Latin
76.5.1 to 76.5.29
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 76.5.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Marc, sæculum. Petrus Ecclesiæ typus. Evangelium quod recentissime recitatum est de Domino Christo, qui super aquas maris ambulavit; et de apostolo Petro, qui ambulans timendb titubavit, et diffidendo mersus, confitendo rursus emersit; admonet nos intelligere mare praesens sacculum esse, Petrum vero apostolum Ecclesix unicae typum. Ipse enim Petrus in Apostolorum ordine primus, in Christi amore promptissimus, sæpe unus respondet pro omnibus. Ipse denique Domino Jesu Christo requirente, quemnam homines dicerent eum csse, et opiniones varias hominum discipulis respondentibus, rursusque Domino interrogante et dicente, Vos autem quem me esse dicitis? respondit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi. Unus pro multis dedit responsum, unitas in multis. Tunc ci Dominus ait: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui est in cælis. Deinde addidit: Et ego dico tibi. Tanquam diceret: Quia tu dixisti mihi, Tu es Christus Filius Dei vivi: et ego dico tibi, Tu es Petrus. Simon quippe antea vocabatur. Hoc autem ei nomen, ut Petrus appellaretur, a Domino impositum est: et hoc in ea figura, ut signi-. ficaret Ecclesiam. Quia enim Christus petra, Petrus populus christianus. Petra enim principale nomen est. Ideo Petrus a petra, non petra a Petro: quomodo non a christiano Christus, sed a Christo christianus vecatur. Tu es ergo, inquit, Petrus; et super hanc. petram quam confessus es, super hanc petram quam cognovisti, dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi, cedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 13-18): id est, Super me ipsum Filium Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam. Super me xdificabo te, non me super te. CAPUT II. —i. Ecclesia non super homines, sed super Christum ædificata. Nam volentes homines ædificari super homines, dicebant: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephæ, ipse esi Petrus.