Latin
76.5.30 to 76.5.61
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 76.5.30-61
Unproofread scanNot analysed yet
Et alii qui nolebant ædificari super Petram, sed super petram, Ego autem sum Christi. Apostolus autem Paulus ubi cognovit se eligi, et Christum contemni: Divisus eat, inquit, Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus eat? aut in nomine Pauli baptisati estis (I Cor. I, 12, 13)? Quomodo non in Pauli, sic nee in Petri; sed in nomine Christi: ut Petrus ædificaretur super petram, non petra super Petrum. Petrus primo beatus, et mox satanas dictus. Idem ergo Petrus a petra cognominatus beatus, Ecclesiæ figuram portans, apostolatus principatum tenens, continuo post paululum jam audito quod beatus esset, jam audito quod Petrus esset, jam audito quod supra petram ædificandus esset \posteaquam audivit. futuram Domini passionem, quia prædixerat eam cito futuram discipulis suis, displicuit ei. Timuit ne perderet morientem, quem confessus fuerat vit; e fontem. Turbatus est, dicens: Absit a te, inquit, Domine; non fiet istud. Propitius esto tibi, Deus; nolo te mori. Petrus dicebat Christo, Nolo te mori; sed melius dicebat Christus, Volo pro te mori. Denique continuo reprehendit, quem paulo ante laudaverat; et quem beatum dixerat, satanam appellat. Redi, inquit, post me, satana; scandalum mihi es: non enim sapis quas Dei sunt, sed quæ sunt hominum (Matth. xvi, 22, 23). Quid nos vult facere ex hoc quod sumus, qui sic culpat quod homines sumus? Vultis scire quid nos velit facere? Audite Psalmum: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sed humana sapiendo: Vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 6, 7). Idem ipse Petrus paulo ante beatus, posCea satanas, in momento uno, infra pauca verba. Miraris differentiam nominum, differentias attende causarum. Quid miraris, quia paulo ante beatus, postea satanas? Attende causam quare beatus. Quia non tibi revelarit caro et sanguis, sed Pater meus qui in cæli.