Latin
76.5.62 to 76.5.90
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 76.5.62-90
Unproofread scanNot analysed yet
est. Ideo beatus, quia tibi non caro et sanguis revelavit. Si enim caro et sanguis boc libi revelaret; de tuo: quia vero non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in cælis, est; de meo, non de luo. Quare de meo? Quia omnia quæ habet Pater, mea sunt (Joan. xvi, 15). Ecce audisti causam, quare beatus, et quare Petrus. Quare antem illud quod horrescimus, et repetere nolumus? Quare, nisi quia de tuo? Non enim sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. CAPUT III. —4. In Petro firmi et infirmi figurati. noc intuentes nos Ecclesiæ membrum, discernamus quid de Dei, quid de nostro. Tunc cnim non litobabimus, tunc in petra fundabimur, fixi et stabiles erimus adversus ventos, imbres, flumina, tentationes videlicet præsentis sæculi. Ilium tamen videte Petrum, qui tunc erat figura nostra: modo fidit, modo titubat; modo immortatem confitetur, modo timet De moriatur. Proinde quia Ecclcsia Christi habet firmos, habet et infirmos; nec sine firmis potest esse, nec sine infirmis: unde dicit Paulus apostolus, Debemus autem nos firmi, infirmorum oncra sustinere (Rom. xv, I); in eo quod dixit Petrus, Tu es Christus Filius Dei viri, firmos signilicat; in eo autem quod trepidat et titubas, et Christum pati non vult, mortem timendo, vitam non agnosceudo, infirmos Ecclesiæ significat. In illo ergo uno apostolo, id est, Petro. in ordine Apostolorom primo et praecipuo, in quo figurabatur Ecclesia, utrumque genus significandum fuit, id est, firmi et inlirmi: quia sine utroque non est Ecclesia. Homo in se infirmus, potens in Domino. Hinc est ergo et quod modo lectum est, Domine, si tu ea, jube sme venire ad te super aquas. Si tu es, jube me: non enim possum hoc in me, sed in te.