Latin
77.10.88 to 77.10.121
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 77.10.88-121
Unproofread scanNot analysed yet
Epulas terræ hujus non ibi cogites. Epulae enim terrae hujus medicamenta quotidiana sunt; ægritudini cuidam nostræ, cum qua nascimur, necessaria sunt. iÆgritudinemistam sentit quisquis, cum bora reficiendi transierit. Vis vidcre quanta aegritudo sit ista, ut tanquam acuta febris, septem diebus nccet? Ne te sanum putes. Sanitas immortalitas erit. Nam hæc longa ægritudo est. Quia quotidianis medicamentis fulcis morbum tuum; sanus tibi esse videris: detrahc medicamenta, et vide quid potes. CAPUT X. —14. Moriendi necessitas ab ipso exortu. Vera sanitas, immortalitas. Nam ex quo nascimur, necesse est ut moriamur. Morbus hic necesse est ut ad mortem perducat. Certe medici quando ægros inspiciunt, hoc dicunt. Verbi gratia, hydrops est iste, moritur: hic morbus non potest curari. Elephantiosus est; nec morbus iste curari potest. Phthisicus est; quis hoc curat? Necesse est ut pereat, necesse est ut moriatur. Ecce jam dixit medicus, Phthisicus est, nou potest nisi moriatur; et tamen aliquando et hydrops non inde moritur, et elephantiosus non inde moritur, ct phthisicus non inde moritur: et tamen necesse cst ut quisquis natus fuerit, inde moriatur. Moritur inde, non potest aliter. Hoc et medicus ct imperitus pronunlial: sed et si tardius moritur, num. quid ideo non moritur? Quando ergo vera sanitas, nisi quando vera immortalitas, si ergo vera immortalitas, nulla corruptio, nulla defectio, quid illic alimentis opus erit? Ergo cum audis, Recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob I; non pares venirem, sed mentem. Impleberis ibi: et ipse interior veutcr habet cibos suos. Secundum istum ventrem dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Id. v, G). Et vere saturabuntur, ut non esuriant.