Latin
80.5.83 to 80.5.99
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 80.5.83-99
Unproofread scanNot analysed yet
Ut cnim moreretur pro nobis, quia Verbum mori non poterat, Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis (Joan. i, 1,44). Pependit in cruce, sed in carne. Ibi vilitas, quam contempserunt Juda:! :ibi charitas, per quam liberati sunt Judaei. Pro ipsis enim dictum est, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 54). Et non vacavit vox ilia. Mortuus est, sepultus est, resurrexit; factis quadraginta diebus cum discipulis suis, ascendit in cœlum, misit Spiritum sanctum in eos qui exspectabant promissum. Illi accepto Spiritu sancto imple1i sunt, et coeperunt loqui linguis omnium gentium. Tanc Judaei qui aderant, expavescentes in nomine Christi loqui omnibus linguis homines idiotas, imperitos, quos inter se nutritos noverant in lingua una, expaverunt: unde hoc munus esset Petro loquente didicerunt. Ille hoc donavit, qui in ligno pependit. Ille hoc donavit, qui irrisus est pendens in ligno, ut daret Spiritum sanctum sedens in cœlo. Audierunt, crediderunt illi de quibus dixerat, Pater, ignosce illis, quia nesciuM quid faciunt. Crediderunt, baptizati sunt, atque est facta conversio. Quae conversio? Sanguinem Christi, quem saevientes fuderunt, credentes biberunt.