Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 80
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 80.6
Unproofread scanNot analysed yet
Oratio in vitæ hujus periculis. Ergo ut sermonem nostrum unde coepimus concludamus, oremus, et de Deo praesumamus: vivamus quomodo jubet, et ubi titubamus in ipsa vita, ipsum invocemus, quomodo illum invocaverunt discipuli dicentes, Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Et Petrus praesumpsit, et titubavit: nec tamen contemptus mersus est, sed sublevatus et erectus est. Etenim quod præsumpsit, unde erat? Non de suo crat: de Domini crat. Quomodo? Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquam. Ambulabat enim Dominus super aquas. Si tu es, jube me venire ad te super aquam. Scio enim quia si tu es, jubcset fit. Et ille ait, Veni. Descendit in illius jussione, et trepidavit in sua infirmitate. Tamen quando trepidavit, ad illurn exclamavit, Domine, inquit, libera me. Tunc Dominus tenuit illi manum, et dixit: Modicœ fidei, quare dubitasti? Ipse invitavit, ipse nutantem et titubantem liberavit (Matth. xiv, 25-31): ut impleretur quod dictum est in Psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18).