Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 80
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 80.7
Unproofread scanNot analysed yet
Beneficia temporalia et æterna quomodo petenda. Duo ergo genera beneficiorum sunt, temporalia et æterna. Temporalia sunt salus, substantia, honor, amici, domus, filii, uxor, et caetera vitæ hujus ubi peregrinamur. Ponamus nos ergo in stabnlo vitæ hujus, quasi peregrini transituri, non quasi possessores mansuri. Æterna vero beneficia sunt, primum ipsa vita æterna, incorruptio et immortalitas carnis et animæ, societas Angelorum, civitas cœlestis, dignitas indeficiens, Pater ct patria, ille sine morte, itta sine hoste. Hæc beneficia toto ardore desideremus, omni perseverantia petamus, non sermone longo, sed teste gemitu. Desiderium semper orat, etsi linguo taceat. Si semper desideras, semper oras. Quando donnitat oratio? Quando friguerit desiderium. Ergo illa beneficia sempiterna tota aviditate postulemus, illa bona tota intentione quæramus, illa bona securi petamus. Habenti enim illa bona prosunt, obesse non possunt. Temporalia vero ista aliquando prosunt, aliquando obsunt. Multis profuit paupertas, ct nocuerunt divitiae: multis profuit privata viia, et nocuit altus honor. Et iterum aliquibus profuit pecunia, profuit dignitas; bene utentibus profuit: male autem utentibus non ablata plus nocuit. Ac per hoc, fratres, petamus et ista temporalia moderate, securi qnia si accipimus, ille dat qui novit quid nobis cxpediat. Petisti, non est libi datum quod petebas? Crede Patri, qui si tibi expediret, daret tibi. Ecce de te ipso fac tibi conjecturam. Qualis est enim apud te filius tuus nesciens res humanas, talis es et tu apud Dominum nesciens res divinas. Ecce ante te lilius tuus tota die plorans, ut des illi cultrum, id est gladium: negas te dare, non das, contemnis flentem, ne planges morientem. Ploret, affligat se, collidat se, ut levcs eum in equum: non facis, quia non potest eum rcgere; elidet et occidet illum. Cui negas partem, totum illi servas. Sed ut crescat, et totum possideat secure, non das illi modicum periculosum.