Latin
81.3.1 to 81.3.29
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 81.3.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
i. Contra scandala quomodo munimur. Divinae lectiones, quas modo, cum recitarentur %audivimus, admonent nos adversus scandala, quas futura prædicta sunt, robur percipere virtutum, pectus mumire christianum, et hoc a misericordia Domini. Quid est enim homo, ait, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)? V. mundo ab scandalis, Dominus dicit, Veritas dicit: terret et monet, non vult esse nos incautos; nam non fecit utique desperatos. Contra hoc Væ, id cst contra hoc malum metuendam, tremendum, cavendum, consolatur nos, et hortatur, et instruit illo loco Scriptura, ubi dicitur: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eia scandalum (Psal. CXVIII, 165). Ostendit hostem cavendum, sed non cessavit ostendere murum munitum. Cogitabas tu audiens, Væ mundo ab scandalis, quo ires extra mundum, ne scandala patereris. Ergo propter cavenda scan* dala, quo ibis extra mundum, nisi fugias ad eum qui fecit mundum? Quomodo autem ad eum qui fecit mundum, confugere poterimus, nisi legem ejus, quæ ubique prædicatur, audiamus? Parum est audiamus, nisi diligamus. Securum te enim faciens Scriptura divina contra scandala non ait, Pax multa audientibus legem tuam. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum. Sed quia factores legis justificabuntur (Rom. II 13), et fides per dilectionem operatur (Galat. v, 6): Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non eat eia scandalum. Concinit huic sententiæ etiam quod audientia et respondendo cantavimus: Mites autem hæreditate possidebunt terram, et delectabuntur in mul. titudine pacis (Psal. XXXVI, 11). Quia, Pax multa diligentibus legem tuam. Ipsi enim mites, qui diligunt legetn Dei. Beatus enim vir, quem tu erudieris, Domine, et cx lege tua docueris eum; ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea (Psal. XCIII, 12, 13). Quam diversae videntur Scriptura voces, et in unam sententiam sic confluunt atque concurrunt, ut quidquid audire potueris de fonte illo uberrimo, acquiescas et tu, concordes veritati amicus, pace plenus, charitate fervidus, contra scandala munitus.