Latin
81.3.30 to 81.3.56
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 81.3.30-56
Unproofread scanNot analysed yet
i. Mites in pressura, contra scandalum securi, Propositum est ergo videre, vel quærere, vel discere, quomodo mites esse debemus: et ex hoc quod moda de Scripturis commemoravi, admonemur invenire quod quaeriinus. Intenta sit paululum Charitas vestra; magna res agitur, ut mites simus: necessaria res in adversa. Neque enim res adversæ saeculi hujus vocamur seandata: scandala quæ sint, advertite. Nescio quis, verbi gratia, in necessitate aliqua constitutus urgetur pressura. Nou est hoc scandalum, quia pressura urgetur. Pressura et martyres pressi sunt, sed non oppressi. Scandalum cave, nonvalde pressuram 1. Pressura premit te, scandalum opprimit te. Quid ergo interest inter pressuram et scandalum? In pres. sura parabas servare patientiam, tenere constantiam, non relinquere fidem, nen consentire peecato. Hoc si servas, aut si servaveris, pressura tibi ruina noa erit: sed ad hoc valebit iila pressura, ad quod valet in torculari, non ut oliva opprimatur, sed ut oleum liquetur. Denique si in ista pressura laudes Deo dicas, quam utile prelum, unde a te liquor emanat? Sedebant in pressura Apostoli catenati, atque in illa pressura cantabant hymnum Deo '. Quid premebatur? quid eiiquabatur? Sedebat sub magna pressura Job instercore, inops, sine ope, sine substantia, sine filiis; plenus, sed vermibus, quod quidem ad bominem pertinet exteriorem. Sed quia et intus Deo plenus erat, laudabat Deum, et pressura ilia non illi erat scandalum. Ubi ergo scandalum? Quando accessit ei uxor a, et ait, Dic aliquid iti Dium, et morere. Omnibus quippe abluis a diabolo, exercitato Eva servata est, non ad consolationem, sed ad tentationem viri. Ecce ubi scandalum. Exaggeravit miserias ejus, miserias etiam suas cum illius, et caepit persuaderc blasphemiam. Illi autem, qui erat mitis, quia Deus ex lege sua docuerat eum, et mitigaverat a diebus malignis, pax multa erat in corde ejus dililentis legem Dei, et non erat illi scandalum.