Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 81
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 81.5
Unproofread scanNot analysed yet
Mendacium divina lege vetitum. Quomodo facturus es hoc quod dico, amputaturus, et abjecturus, et eo fortasse correcturus? Quomodo facturus es, responde. De Lege voluit suadere mendacium. Ille enim ait, Dic. Et forte non ausus est dicere, Dic mendacium: sed sic, Dic quod vult. Tu dicis, Sed mendacium est. Et ille, ut excuset, Omnis homo mendax. Et tu contra, frater, Os quod mentitur, occidit animam (Sap; 1, 11). Attende, non cst leve quod audisti, Os quod mentitur, occidit animam. Quid mihi facit inimicus iste potens, qui me premit, quia miseraris me, et miseret conditionis in mel, et non vis me esse in malo; cum vclis me esse malum? Quid mihi facit polens iste? Quid premit? Carnem. Corpus, dicis tu, premit: dico ego, perimit. Quanto mitius mecum agit ille, quam ego si mentitus fuero! Illc occidit carnem meain: ego occido animam meam. Iratus potens occidit corpus: Os quod mentitur, occidit animam. Corpus occidit; morituruiu erat, etsi non occideretur: animam vcro quati non occidit iniquitas, in æternum excipit veritas. Serva ergo quod servare potes: pereat quod quandoque periturum est. Respondisti; et tamen Omnis homo mendax non solvisti. Responde illi ct ad hoc, ne videatur sibi aliquid dixissc ad suadcudum mendacium, testimonium de Lege proferens, urgens te de Lege contra Legem. In Lege enim scriptum est, Falsum Testimonium tie dicas (Deut. v, 20 ):et in Lege scriptum est, Omnis homo mendax. Respice ad iUud quod paulo ante commonui, quando mitem hominem verbis quibus potui, terminavi. Iii. . tis est, cui in omnibus quæ bene facit, non placet nisi Deus; in omnibus quae male patitur, non displicet Deus. Hoc ergo ei responde, qui dicit, Mentire, quia scriptum est, Omnis homo mendax: Nonmentior, quia scriptum est, Os quod mentitur, occidit animam. Non mentior, quia scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. v, 7). Non mentior, quia scriptum est, Falsum testimonium non dices. Urgeat licet pressuris carnem meam cui displiceo in veritate: audio Dominum meum, Nolite timere eoa qui corpus occidunt (Matth. x, 28 ).