Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 81
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 81.6
Unproofread scanNot analysed yet
Homines agant, non ut homines, sed ut filii Dei. Quomodo ergo omnis homo mendax? An forte non es homo? Responde cito, et verum, Et homo non sim, ne mendax sim. Videte enim: Deus de cæto proxpexit super filios hominum, ut videret si eat intelligena et requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, i, 3). Quare? Qnia filii hominum esse voluerunt. Ut autem eos ab his iniquitatibus tolleret, rcdimerct, curaret, sanaret, mutaret filios hominum, dedit eis potestatem filios Dci fieri (Joan. i, 12 ). Quid ergo mirum? Homines eratis, si cratis filii hominum: omnes homines eratis, mendaces cratis; omnis enim homo mendax. Accedit vobis gratia Dei, dedit vobis potestatem filios Dei fieri. Audite vocem Patris mci dicentis, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes (PsaL LXXXI, 6 ). Quoniam homines filii hominum, si non filii Altissimi, mendaces 1; quia omnis homo mendax. Si filii Dei, si gratia Salvatoris redempti, si pretioso sanguine comparati, si aqua et Spiritu renati, si ad hæreditatem cælorum prædestinati, utique filii Dei. Ergo jam dii 2. Quid ad te vult mendacium? Adam enim purus homo, Christus homo Deus, creator omnis creaturæ Deus. Ad:un homo, Christus homo mediator Dei, Filius unicus Patris, Deus homo. Ecce tu longe a Deo homo, et Deus sursum longe ab homine: in mcdia se posuit Deus homo. Agnosce Christum, et per hominem ascende ad Deum.