Latin
82.3.1 to 82.3.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.3.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —I. Observatio praevia. Festuca, ira; trabes, odium. Admonet nos Dominus noster non negligere invicem nostra peccata, non quærendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Ejus quippc dixit acutum oculum ad ejiciendam festucam de oculo fratris sui, qui trabem in oculo suo non habet. Quid autem hoc sit, breviter insinuo Charitati vestræ. Festuca in oculo, ira est: trabes in oculo, odium est. Quando ergo qui odit reprehendit irascentem, festucam vult de oculo fratris sui tollere: sed trabe impeditur, quam ipse portat in oculo suo (Matth. VII, 3-5). Festuca initium trabis est. Nam trabes quando nascitur, prius festuca est. Rigando festucam, pcrducis ad trabem: alendo iram malis suspicionibus, perducis ad odium. CAPUT II. —2. Peccatum irascentis: crudelitas edio habentis. Multum autem interest inter precatum irascentis, et crudelitatem odio habentis. Nam et filiis nostris irascimur: odisse filios quis invenilur? Ia ipsis quoque pecoribus mater aliquando bucula sugentem vitulum tædio quodam avertit irasceus: sed visccribus amplectitur matris. Quasi tædium facit, cum impingit: quæritur tamen, si deest. Nee damus aliter filiis disciplinam, nisi aliquantum irascendo et indignando: nec tamen daremus disciplinam, nisi amando. Usque adeo non omnis qui irascitur, odit; ut aliquando magis odisse convincatur, si non irascitur. Fac enim pucrum velle in aqua fluminis ludere, cujus impetu pereat: tu si vides, et patienter permiltis, odisti; tua patientia, illius mors est. Quanto melius est si irasceris et corrigis, quant non irascendo interire permittis? Odium ergo ante omnia vitandum est, trabes de oculo ejicienda est. Multum quippe aliud est, quando quisque irascens in aliquo verbi modum excedit, quod postea deleat pœnitendo; et aliud est, servare insidias inclusas in corde. Multum postremo interest inter hæc verba Scripturæ, Turbatua est præ ira oculus meus (Psal.