Latin
82.3.31 to 82.3.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.3.31-65
Unproofread scanNot analysed yet
VI. 8). De illo autem quid dictum est? Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Mullum interest inter turbatum oculum, et exstinctum. Festuca turbat, trabes exstinguit. Odium ei qui odit gravius nocet, quarn alteri. Hoe ergo primum nobis persuadeamus, ut quod hodie admoniti sumus, bene facere atque implere possimus, ante omnia non odisse. Tunc enim quando trabes non <'st in oculo tuo, vides recte quidquid fuerit in oculo fi atris tui; et vim pateris, donec ejicias de oculo fratris tui, quod vides nocere oculo fratris tui. Lumen quod in te cst, non te permiuit negligere lumen fratris tui. Nam si odisti, et vis corripere, quomodo emendas lumen, qui perdidisti lumen? Dixit enim ct hoc aperte eadem Scriptura, ubi scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est. Qui odit, inquit, fratrem. suum, in tenebris est usque adhuc (Id. n, 9). Odium, tenebræ sunt. Non potest autem fieri ut qui odit alterum, non sibi prius noceat. Illum enim lædere conatur extrinsecus, se vastat intrinsecus. Quantuin autem animus noster corpore major est, tantum ci prospiccre debemus, ne ipse laedatur. Lædit autem animum suum, qui odit alterum. Et quid facturus est ei quem odit? quid facturus? Tollit pecuniam, numquid fidem? Laedit famam, numquid conscicntiam? Quidquid nocet, forinsecus nocet: sibi attende quid noceat. Intus enim sibi ipse inimicus est, qui odit alterum. Sed quia non sentit quid sibi mali faciat, in alterum sævit, eo periculosius vivens, quo non sentit quid secum mali agit; quia et sæviendo sensum perdidit. Sævisti in inimicum tuum: te saeviente ille nudatus est, tu iniquus es. Multum interest inter nudum et iniquum. Ille perdidit pecuniam, tu innocentiatn. Quære quis gravius damnum perpessus est. Ille pcrdidit rem perituram, tu factus es periturus.