Latin
82.7.113 to 82.7.145
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.113-145
Unproofread scanNot analysed yet
In secreto debemus corripere, in secreta arguere; ne volentes publice arguere, prodamus hominem. Nos volumus corripere et corrigere: quid, si inimicus quærit audire quod puniat? Novit enim nescio quem homicidam episcopus, et alius illum nemo novit. Ego volo publice corripere, at tu quæris inscribere. Prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in secreto; pono ante oculos Dei judicium; terreo crucntam conscientiam; persuadeo paenitentiam. Hac charitate praediti esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non corripiamus: aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere quod scimus. Sed forte quod scis, et ego scio: sed non coram te corripio; quia curare volo, non accusare. Sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant; aliquando nobis produntur ab uxoribus suis plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem quarentibus: nos non prodimus palam, sed in secreto arguimus. Ubi contigit malum, ibi moriatur malum. Non tamen vulnus illud negligimus; ante omnia ostendentes homini in tali peccato constituto sauciamque gerenti conscientiam, illud vulnus esse mortifcrum: quod aliquando qui committunt, nescio qua perversitate conlemnunl; et nsscio unde sibi lesLimonia nulia et vana conquirunt, dicentes, Peccata carnis Deus non curat. Ubi cst quod hodie audivimus: Fornicatores et adulteros judicat Deus? Ecce attende, quisquis tali morbo laboras. Quod dicit Deus audi: non quod tibi dicit favens peccatis tuis animus tuus2, aut eadem tecum iniquitatis catena ligatus amicus tuus, vel potius inimicus tuus et suus. Audi ergo quod dicit Apostolus: Honorabiles, inquit, nuptiæ in omnibus, et torus immaculatus. Fornicatores autem et adulteros judicat Deus (Hebr. XIII, 4). CAPUT IX. —12. Vita cito emendanda. Age ergo, fratcr, esto correctus. Times ne te inscribat inimicus; et non times ne te judicet Deus? Ubi est fidcs? Time cum est quando timeas.