Latin
82.7.146 to 82.7.178
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.146-178
Unproofread scanNot analysed yet
Longe est qnidcm dies judicii: sed uniuseujusque hominis dies ultimus longe esse non potest; quia brevis est vita. Et quia ipsa brevitas semper incerta, quando sit dies tuus ultimus, nescis. Corrige te hodie, propter cras. Prosit tibi et modo in secreto correptio. Palam enim loquor, et in sccreto arguo. Aures omnium pulso: sed conscientias quorumdam convenio. Si dicerem, Tu, adulter, corrige te: primo forte dicercm qnod nescirem; forte quod temere audieram, suspicarer. Non dico, Tu, adulter, corrige te; sed, quisquis in hoc populo adulter es, corrige te. Publica est correptio, sed secreta correctio. Scio quia ille qui timuerit, cor— rigit se. CAPUT X. —13. Peccata carnis non contemneda. Non dicat in corde suo, Peccata carnis non curat Deus. Nescitis, inquit Apostolus, quia templum Dei estis, et Spiritus Det habitat in vobis? Quisquis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 16, 17). Ncmo se fallat. Sed forte ait aliquis, Templum Dei animns meus cst, non corpus meum: adjecit etiam testimonium, Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni (I Petr. i, 24). Infelix interpretatio! punienda cogitatio! Fenum dicta est caro, quia moritur: sed quod ad tempus moritur, non resurgat cum crimine. Vis nosse apertam ctiain inde sententiam? Nescitis, inquit idem apostolus, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habelis aDeo? (Jam non contemnatis corporalia peccata: ecce quia et corpora vestra templum in vobis sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo 2.) Contemnebas curporale peccatum, contemnis quod peccas in templum? Ipsum corpus tuum templum in te est Spiritus Dei. Jam vide quid facias de templo Dei. Si eligeres in ecclesia facere adulterium intra istos parictes, quid te esset sccleratius? Modo autem tu ipse cs templum Dei.