Latin
82.7.243 to 82.7.259
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.243-259
Unproofread scanNot analysed yet
non enim expedit vobis (Hebr. XIII, 17). Quando facimus ista cum gaudio? Quando videmus homines proficere in verbis Dei. Quando laborat cun gaudio operarius in agro? Quando attendit arborem, ct fructum vidct; quando attendit segetem, et fmgum in area prospicit ubertatem: non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, noH sine causa fngus et æstum toleravit. Hoc est quod ait, Ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit vobis. Numquid dixit, Non illis expedit. Non; sed dixit, Non expedit vobis. Nam illi præpositi quando contristantur de malis vestris, expedit illis; ipsa tristitia prodest illis: scd non expedit vobis. Nihil autem nobis volumus expedire, quod non expedit vobis. Simul ergo in Dominico agro, fratres, bonum operemur; ut simul de mercede gaudeamus.