Latin
82.7.210 to 82.7.242
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.210-242
Unproofread scanNot analysed yet
crastinum cnim diem quis tibi promisit? Ubi mihi legis indulgentiam te accepturum, si te correxeris; lege ibi mihi quantum victurus sis. Non lego, inquis. Nescis ergo quantum victurus sis. Esto correctus et semper paratus. Noli timere diam ultimum, tanquam furem qui tedormiente effodiat parietem: sod vigila, et corrige te hodie. Quid differs in crastinum? Longa vita erit. Ipsa longa, bona sit. Prandium bonum longum nemo differt, et vitam malam longam vis habere? Utique si longa erit, melius bona erit: si brevis erit, bene factum est, ut bona produceretur. Sic autem. homines negligunt vitam suam, ut nolint habere malam, nisi ipsam. Villam emis, bonam quæris; uxorem vis docere, bonam eligis; filios tibi vis nasci, bonos optas; caligas locas, et non vis malas: et vitam amas malam! Quid te oflendit vita tua, quam solam vis malam, ut inter omnia bona tua tu solus sis malus? v CAPUT XII. —15. Pastoris onus non abjiciendam. Ergo, fratres mei, si aliquem vestrum vellem in parte corripere, forte audiret me: multos vestrum publice corripio; omnes me laudant; audiat me aliquis. Non amo in voce laudatorem, et in corde contemptorem. Cum enim laudas, et non te corrigis, contra te testis es. Si malus es, et quod dico placet tibi, displice tibi: quia si malus displicueris tibi, correctus placebis tibi 2, quod nudiustertius, nisi fallor, dixi. In omnibus verbis meis speculum propono. Nec mea ista sunt verba: sed Domino jubente loquor, quo terrente non taceo. Nam quis non eligeret tacere, et rationcm de vobis non reddere? Sed jam suscepimus onus, quod ab humeris nostris cxcutre nun possumus, nec debemus. Audistis, fratres mei, cum Epistola ad Hebræos legeretur: Obedite præpositis vestris, et subditi estote; quia ipsi vigilant pro animabus vestris, tanquam rationem reddituri pro vobis: ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia;