Latin
89.1.25 to 89.1.48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 89.1.25-48
Unproofread scanNot analysed yet
Salvi facti sunt peroccisum pro se. Loquentibus enim Apostolis compuncti sunt qui pupugerant lancea, compuncti sunt conscientia: compuncti autem consilium quæsierunt, datum receperunt, poenitentiam egerunt, gratiam invenerunt, et credentes sanguinem biberunt quem sævientes fuderunt (Act. n). Qui autem remauscrunt mala et sterili progenie usque in hodiernum et usque in finem, in illa arbore figurati sunt. Modo venis ad eos, et invenis apud cos omnia eloquia Prophetarum. Sed ista folia sunt: Christus esurit: fructum quairit; sed ideo in cis fructum non inveni! ,quia se in e:s non invenit. Non enim habet fructum, non habet Christum. N autem habet Christum, qni Christi non tenet unitatem, qui non habet charitatem. Ergo per hanc connexionem non habet fructum qui non habct charitatem. Audi Apostolum: Fructus autem spiritus, charitas: commendaturus quasi botrum, hoc est, fructum. Fructus autem, inquit, spiritus, charitas, gaudium pax, longanimitas (Galat. v, 22). Noli mirari sequentia, ubi cæpit charitas. i. Mons in mare missus ab Apostolis. Ideo discipulis mirantibus arboris ariditatem, commendavit Iidem, et ait illis, Si habueritis fidem, et nihil discriminaveritis, id est in omnibus Deo credideritis: non dixeritis, Hoc potest Deus, hoc non potest; sed de Omnipotentis omnipotentia præsumpseritis: non solum hoc facietis, sed et monti huic si dixeritis, Tollere et mittere in mare, fiet. Et quæcumque oraveritis credentes, accipietis. Legimus miracula facta a discipulis, imo facta a Domino prr discipulos: Quin sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. xv, 5). Potuit Dominus multa sine discipulis, nihi' discipuli sine Domino. Qui potuit facere ei ipsos discipulos, non utique est adjutus ab ipsis ut faceret ipsos. Lcgimus Ap ostolorum miracula, nusquam antem legimus arborcm ab liis arefactam, aut montem in mare translatum. Quæramus ergo ubi factum sit.