Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 89
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 89.5
Unproofread scanNot analysed yet
Factum figuratum. Audistis dictum proprium, factum proprium, dictum figuratum: exspectatis fjctum figuratum. Multa sunt, sed interim quod occurrit ex admonitione lapidis angularis, quando unxit lapidem Jacob, quem ad caput posuerat cum dormiret, in quo somno magnum somnium viderat, scalas atorra in coelum surgentes et homines (a) ascendentes et descendentes, incumbente super scalas Domino, intellexit quid debuerit figurare, unde nobis probarct ab illius visionis ct revelationis intellectu se alienum non fuisse, lapidcm pro Christo figuravit (Gen. XXVIII, 11-18). Noli ergo mirari quod unxit, quia Christus ab unctione nomen accepit. Dictus autem crat Jacob iste in Scriptura homo sine dolo. Ipse Jacob, nostis, appellatus est Israel. Ideo Dominus in Evangelio quando vidit Nathanael: Ecce, inquit, vere Israelita, in quo dolus non est. Et ille Israelita nesciens adhuc qui cum illo loqueretur, respondit: Unde me nosti? Et Dominus ad eum, Cum esses sub arbore fici, vidi te: tanquam diceret, Cum esses in umbra peccati; prædestinavi te. Et ille, quia memincrat se fuisse sub arbore fici, ubi Dominus non erat, agnovit in illo divinitatem, et respondit: Tu cs Filius Dei, tu es rex Israel. me sub arbore lici non factus est arida ficus: agnovit Christum. Et Dominus ad illum: Quia dixi, Cum esses sub arbore fici, vidi te, ideo credis; majora horum videbis. Quæ sunt ista majora? Amen dico vobis (Quia Israelita ille, in quo dolus non esi; respice ad Jacob in quo dolus non est; et recole, unde loquitur, lapidem ad caput, visionem in somno, scalas a terra in coelum, descendentes et ascendentes; et vide quid Dominus dicat Israelitae sine dolo), videbitis cac- Um apertum: Audi, Nathanael sine dolo, quid vidit Jacob sine dolo: videbitis cœlum apertum, et Angelos ascendentes ei dessendentes; ad quem? ad Filium hominis (JoaH. i, 47-51). Ergo ille unctus erat ad caput Filius hominis: qnia caput mulieris vir, caput viri Christus (I Cor. XI, 3). Nec tamcn dixit, Ascendentes a Filio hominis et desccndentes ad Filium hominis, quasi tantummodo sursum esset: sed, ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Audi sursum clamantem Filium honiinis: Saule, Saule. Audi deorsum Filium hominis: Quid me persequeris (Act. IX, 4)?