Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 89
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 89.6
Unproofread scanNot analysed yet
Factum vere gestum et nihilominus figuratum. Audisti dictum proprium, quia resurrecturi sumus: factum proprium, quia sicut dictum esi, ascendit Paulus Jerosolymam vidcre Petrum. Dictum cst figuratum, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes i factum figuratum, unctus lapis, qui fuit ad caput Jacob. Del etur exspectationi vestræ quod ex utroque sit, ct propric gestum est et significat figuratum. Novimus Abraham duos filios habuisse, unum ex ancilla, alium ex libcra; proprie gestum, non solum narratum, sed ct factum: figuratum ibi exspectas? Hæc sunt duo Testamenta (Galat. IV, 22, 24). Quod ergo figurate dicitur, quodam modo Ungitur. Sed quoniam debet (a) exitum significationis, cl ipsa significatio teneret (b) fidem veritatis, vitat crimen falsitatis. Ecce exiit seminans seminare; et seminando cecidit in via, cecidit super petrosa loca, cecidit inter spinas, cecidit in terram bonam. Quis exiit seminare, aut quando exiit, aut in quas spinas, aut in quos lapidcs, aut in quant viam, aut in quem agrum? Si audis fictum, intelligis signilicative: fictum est. Si enim vero homo seminator exiret, et semina, sicut audivimus, per. hæc diversa jactaret, non crat fictum, sed nec mendacium. Nondum autem fictum, sed non mendacium. Quare? Quia significat aliquid, quod fictum est, non te decipit. Quærit intelligentem, non facit errantem. Hoc volens commendare Christus, poma quæsivit, figuratam ibi, non fallacem commendabat fictionem; ac per hoc landabilem, non criminosam fictionem; non qua discusa ea in facultatem, sed perscrutata si invenias veritatem (c).