Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 89
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 89.7
Unproofread scanNot analysed yet
Idem tractatur argumentum. Video quod dicturus sit: Expone mihi hoc quod significabat, quod fiuxit se longius ire. Si enim significabat (d), fallacia cst, mendacium est. Expositionibus nostris et discretissimis regulis debcmus hoc dicere, quid signilicabat afficlio quædam longius eundi: finxit se longius ire <cl tenetur, ne longius eat. Quantum igitur ad præsentiam corporalem absens putabatur Dominus Christus; absens putabatur, velut longius ibit. Tene fideliter, tene illum ad fractionem panis. Quid dicam? agnovisUs? Si agnovistis, ibi Christum invenistis. Diutius de sacramento loquendum non est. Qui hoc sacramentum nosse differunt, longius ab cis Christus. Id teneant, non dimittant; invitent ad hospitium, et invitaitur ad coelum.