Latin
9.10.27 to 9.10.46
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.10.27-46
Unproofread scanNot analysed yet
Ad servum meum co. Dicis: Non est uxor aliena, ad quam vado. Numquid vis dicatur tibi: Non est vir alienus, ad quem vado? Absit ut dicat hoc illa. Melius enim dolet te, quam imitatur te. Illa enim casta et sancta femina et vere christiana, quæ dolet fornicantem virum, et non dolet propter carnem, sed dolet propter charitatem; non ideo non vult ut facias, quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit, Nam si propterea non facit, ut tu non facias; si feceris, faciet. Si autem Deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis, et idco reddat, quia jubet ille; etsi fornicatur vir, castitatem femina illa Deo exhibet. Christus euim loquitur in cordibus bonarum feminarum. loquitur intus ubi non audit vir, quia nec dignus est, si talis est: loquitur ergo ille interius, et dicit, et filiam suam consolatur hujusmodi verbis: De injuriis viri tui torqueris, quid tibi enim fecit? Dole; scd ipsum noli imitari, ut male facias, sed ipse te imilclur in bono. Nam in eo quod male facit, noli cum putare caput luum, sed me Deum tuum t. Nam si et in eo quod male facit caput est, et secuturum est corpus caput suum; eunt ambo per praeceps. Ut autem non sequatur malum caput suum, teneat se ad caput Ecclesiæ Chri. stum:huic debens castitatem suam, huic deferens ho norem suum, absens sit vir, præsens sit vir, non peccat iila; quia nunquam est absens, cui debet ut non peccet.