Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 9
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.12
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis con. cordarc cum adversario. Ecc amara sunt quae dico, aut si amara sunt, curant. Potio ista si amara est, accipiatur: quia in periculo sunt viscera, amara est, bibatur. Melius est modica. amaritudo in faucibus, quam aeternum tormentum in visceribus. Mutate ergo vos. Quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, jam facite. Nolite dicere: Nou potest fieri. Fœdum est, fratres mei, turpe est, ut vir dicat non posse fieri quod facit femina. Scelus est, ut vir dicat: Non possum. Quod potest femina, vir non potest? Quid enim, illa carnem non portat? Prior a serpente decepta est. Castæ uxores vestræ ostendunt vobis fieri posse quod non vultis facere, ct dicitis fieri non posse! Sed forte dices, ideo illam facilius facere posse, quia multa illi custodia est, legis praeceptum, diligentia maritalis, terrorctiam lcgum publicarum; est etiam verecundiæ et pudoris illius magnum munimentum. Multæ custodiæ faciunt feminam castiorem, virum castum faciat ipsa virilitas. Nam idco mulieri major custodia, quia major infirmitas. Illa erubescit viro, tu non erubescis Christo? Tu liberior, quia fortior: quia facile vincis, ideo tibi commissus es. Super illam et diligentia viri, et terror legum, et consuetudo morum, et verecundia major: et Deus super te, tantum Deus. Invenis enim facile pares viros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud nulli. Et tanla est perversitas generis humani, ut aliquando metuendum sit ne castus erubescat inter impudicos. Ideo non cesso tangere quintam istam chordam, propter ipsam perversam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. Si quis inter vos faciat homicidium, quod avertat Deus, pellere ilium vultis de patria, et continuo, si fieri potest, excludere. Si quis faciat furtum, odistis illum, nee vidcre vultis. Si quis dicat falsum testimonium, abominamini, nec vobis homo videtur. Si quis concupiscat alienas res, raptor ct injustus deputatur. Si quis volutatur cum ancillis suis, amatur, blande accipitur; convertuntur vulnera in joca. Si quis autem existat qui dicat se castum, non fatere adulterium, notum autem sit quod non faciat; erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insullent, ne irrideant, ne dicant non esse virum. Ad hoc dclapsa est humana perversitas, ut vir habeatur victus a libidine, et vir non habcatur victor libidinis. Triumphantes exsultant, et non sunt viri: jacent prostrati, et viri sunt? Si spectares, ille tibi videretur fortior 3, qui jaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiain?