Latin
9.15.1 to 9.15.19
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.15.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicis: Furtum si faciam, id facio quod pati nolo: si occidam, id facio quod ab altero pati nolo: si parentibus meis honorem non deferam, quando volo ut deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo: si sim mcechus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo; nam si quis interrogetur, dicit, Nolo ut uxor mea tale aliquid faciat: si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam; id facio quod pati nolo: si concupisco rem proximi mei, nolo ut auferatur mea; id facio quod pati nolo: cum vero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo? Quod gravius est, ipsi Deo. Intelligat Sauctitas vestra. Etenim, Quod fieri tibi non νιs, alii ne feceris, ad duo praecepta pertinet. Quomodo pertinet ad duo præcepta? Si homini non feceris quod pali non vis ab homine, ad proximi præceptam pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas: si autem quod non vis pati ab homine, ipsi Deo vis facere, quid est hoc? non facis alteri quod pati non vis? Charior tibi factas est bomo quam Deus? Ergo quomodo, inquit, facio ipsi Deo? Corrumpis lc ipsum. Et uNde injuriam facio Deo, quia corrumpo me ipsum? Unde facit tibi injunam, qui voluerit forte lapidare tuam tabulam pictam, in qua tabula imago tua est in domo tua inaniter posita ad vanum honorem luum, nec sonlieas, nec loquens, nee videns? Si quis illam lapidet, nonne in te id contumelia est? Cum vero imaginem Dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis; attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes; et non attendis per libidines et illicitas fornicationes cujus imagincm violasti?