Latin
9.13.32 to 9.13.60
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.13.32-60
Unproofread scanNot analysed yet
cecidit bestia adulterinæ cogitationis. Aliud est eniin non facere aliquid tale præter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. Idcoduo praecepta sunt, Non maechaberis, et, Non concupisces uxorem proximi tui. Non concupisces rem proximi tui: tangis decimam chordam; cecidit bestia cupiditatis. Ita cadentibus omnibus bestiis securus et in nocens in Dei dilectione et humana societate versaris. Tangens chordasdecem, quot bestias occidis? Nam multa capita sunt sub isLis capilibus. In singutis chordis non singulas bestias, sed greges interflcise bcstiarum. Sic ergo canticum novum cum amore, non cum timore cantabis. CAPUT X. —14. NoU dicere libi, quando forte luxurianter aliquid vis agere: Uxorem non habeo, t'acio quod volo; non enim post uxorem meam pecco. Jam nosti pretium tuum, jam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas; imo quem manduces, quem bibas. Abstine te a fornicationibus. Ne forte mihi dicas: Ad fornicem vado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo: nec iliud præceptum violo, quo dictum esi, Non mæchaberis; quia uxorem nondum habeo. nee post illam aliquid facio: nec illud praeceptum violo, ubi dictum est, Non concupisces uxorem proximi tui. Qui ad publicam vado, in quod præceptum incurro Non invenimus chordam, quam tangamus? non invenimus chordam? Quo nervo ligemus fugitivum istum? Non fugiat *,habet unde ligetur: sed amet, et non erit ligamentum, sed ornamentum. Non enim ligamentum, sed ornamentum in ipsis decem chordis invenimus. Decem enim precepta ad duo illa referuntur, sicuti audivimus, ut diligamus Deum et proximum: et duo illa ad unum illud. Unum est autem, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Ibi continentur decem, ibi continentur duo.