Latin
9.35 to 9.71
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.35-71
Unproofread scanNot analysed yet
Salutem audi ab orc ipsius, salutem tene ab ore ipsius. Noli judex esse cordis ipsius. Si vides eum alia requirentem, quid ad te? Audi salutem: Quce dicunt, facite. Securum te fecit, qui dixit, Quæ dicunt, facite. Mala faciunt: Quæ faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Bona faciunt, non in via salutant. non per occasionem Evangelium annuntiant: imitatores eurum estote, sicut et ipsi Christi (I Cor. IV, 16). Conus tibi pradicat; carpe uvam de vite. Malus libi prædicat; carpe uvam pendentem in sepe. Botrus implicite in palmitc inter spinas crevit, ct de spinis non germinavit. Plane quando tale aliquid vides et esuris, sollicite carpe, ne cum ad uvam manum mittis, lacereris a spinis (a). Hoc est quod dico: Sic audi quod bonum est, ne malos mores imiteris. Prædicet ex occasione, salutet in via: illi nocebit quod non audivit præceptum Christi, Neminem in via salutaveritis; tibi non nocebit, qui sive a transeunte, sive a veniente salutem audis, salutem tenes. Apostolum audi, sicut præmiseram, admonentem ista. Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim ipsum mihi proficere in salutem per vestram obsecrationem (Philipp. I, 18, 19). CAPUT IX. —11. Prædicatores pacem ferre jussi. Tales igitur Apostoli Christi prædicatores Evangelii, non salutantes in via, hoc est, non aliud querentes vel agentes, sed germana charitate Evangelium annuntiantes, vcniant ad domum et dicant, Pax huic domui. Non ore solum dicunt: quo pleni sunt, fundunt; prædicant pacem, et habent pacem. Non siut tales de quibus dictum est, Pax, pax, et non est pax (Jerem. van, 11). Quid est, Pax, pax, et non est pax? Praedicantes, uon habent; laudant, et non amant; dicunt, et non faciunt. Sed tamen tu accipe pacem;