Latin
9.72 to 9.80
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.72-80
Unproofread scanNot analysed yet
sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Qui ergo plenus est pace, et salutat, Pax huic domui; si eat illic filius pacis, requiescet super enm pax illius: si quo minus, forte enim non est illic iilius pacis. nihil perdidit qui salutavit; ad vos, inquit, revertetur. Revertetur ad te, quæ non discessit a te. Hoc enim dicere voluit: Tibi prodest quod annuntiasti, nihil 'ei profuit qui non suscepit: non quia ille inanis remansit, ideo tu perdidisti mercedem; redditur tibi pro voluntate tua, reddilur libi pro charitate quam irnpendisti, reddet tibi qui te securum fecit voce angelica, Pax in terra hominibus bonæ voluntatis (Luc. 11, i 4).