Latin
9.47 to 9.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.47-65
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim fiet quod sequitur 1, ut magna sit gloria domus istius novissimae plus quam primæ. Prima enim domus, id est, cives terrenæ Jerusalem, cut Apostolus dicit, ignorante. Dei justitiam, et suam justitiam quærentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3). Videte si non isti dum suum esse dicunt aurum et argentum, non potuerunt ad æter nam gloriam domus novissimas pervenire. Tamen cum dicit Propheta, Magna erit gloria domus istius novissimæ plut quam primæ, nec ipsam primam sice aliqua gloria fuisse demonstrat. Nam de illa loquebaturetiam Apostolus, cnm diceret: Si enim quod evacuatur, per gloriam est, multo magi. quod manat, in alona trit (II Cor. III, 11). CAPUT IX. –—12. Pax promissa posl resurrectionem. Versus autem ultionis, quo iste Prophetæ sermo concluditur, Et in loco isto, inquit, dabo pacem, dicit Dominusexercituum. Quid est, in loco isto, nisi terrenum forte aliquid tanquam digito ostendit? Quid enim potest contineri loco, nisi corpus? Non absurde ergo ultimam resurrectionem corporis inielligimus, qua beatitudo perfectissima terminatur, quando jam non concupiscit caro adversus spiritum, nee spiritus adversus carnem. Hoc enim corruptibile induet incorruptionem, et mortale hoc induet inv mortalitatem (1 Cor. xv, 53). Non erit alia lex in membris repugnans legi mentis: quia in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.