Latin
9.25 to 9.46
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.25-46
Unproofread scanNot analysed yet
Quando enim primo in carne mortali per Mariam virginem venit, nondum desiderabatur a cunctis gentibus; quia nondum crediderant. Disicmipato autem Evangelio per omnes gentes, in omnibus gentibus desiderium ejus accenditur. Per omnes enim. gentes et sunt, et erunt electi ejus 1, qui toto corde in oratione dicant, Adveniat regnum tuum (Matth. vi, 10). Sed primus adventus misericordiam pracseminavit judicio: in quo judicio secundi adventus claritas: eminebit. Prius ergo oportebat moveri caelum, cum cum eum Angelus concepturæ Virgini nuntiavit, cum Magos ad eum adorandum stella perduxit, cum rursus Angeli natum pastoribus indicarunt: moveri terram, cum ejus miraculis turbaretur: movcri marc, cum iste mundus persecutionibus fremeret: moveri aridant, cum in cum credentes esurirent sitirentque justitiam: moveri denique omnesgentes, cum Evangelium ejus usquequaque discurreret. Tunc deinde veniret Desideratus omnibus gentibus, sicut Propheta pronuntiante, venturus est. Et implebitur domus ista gloria. id est, Ecclesia. CAPUT. VIlI. —11. Aurum et argentum allegorice. Consequenter itaque subjecit, Meum eat aurum, et meum est argentum. Omnis enim sapientia quæ nomine auri figurate significatur, et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne probatum terræ, purgatum septuplum (Paal. XI, 7): omne ergo tale argentum et aurum non est hominum, sed Domini; ut quoniam implebitur domus gloria, qui gloriatur, in Domino glurietur (II Cor. x, 17). Quia enim sacerdos ille magnus, domus hujus inhabitator, Dominus noster Jesus Christus, propter reditum hominis, qui per superbiam de paradiso exierat, se ipsum exemplum humilitatis præabere dignatus est, quod testatur in Evangelio clamans, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde (Matih. xi, 29): ne quis forte in domo ejus, id est, in Ecclesia, si quid sapienter potuerit vel sentire vel dicere, quasi sua propria vider; volens extollatur; videte quanta medicina ei di. citur a Domino Deo, Meum eat aurum, et meum est argentum.