Latin
9.48.1 to 9.48.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.48.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne putetis, fratres, quia facienda sunt quotidie adulteria, et elecmosynis quotidianis mundanda sunt. Ad illa majora scelera non sufficiunt quotidianæ eleemosynæ, ut ca mundent. Aliud est ubi mutes vitam, aliud est ubi toleres vitam. Illa mutanda est I: si moechus eras, noli esse moechus: si fornicator eras, noli fornicari: si homicida, noli esse homicida: si ibas ad mathematicum et ad cæteras pestes sacrilegas, jam desine. Arbitraris hæc, nisi fieri desinant, quotidianis eleemosynis posse mundari? Illa dico quotidiana peccata, quæ aut per linguam facile committuntur, ut est verbum durum, aut cum labitur aliquis in risum immoderatum, aut in hujusmodi nugas quotidianas. In ipsis concessis peccata sunt. Cum ipsa uxore si exceditur concumbendi modus procreandis liberis debitus, jam peccatum est. Ad boc etenim ducilur uxor: nam id etiam tabulae indicant, ubi scribitur, Liberorum procreandorum causa. Quando tu uti uxore amplius quam necessitas procreandorum liberorum cogit, volueris, jam peccatum est: et ipsa talia peccata quotidianae eleemosynæ mundant. In ipsis a(imentis, quae utique concessa sunt, si forte excedis modum, et amplius accipis quam. necesse est, peccas. Quotidiana sunt ista quæ dico: sed tamen peccata sunt; et ncn sunt levia, quia plura. Quia vero quotidiana et plurima, timenda cşt ruina multitudinis, etsi non magnitudinis. Talia peccata dicimus, fratres, quotidianis eleemosynis posse mundari. Sed facile elecmosynas, et nolite cessarc. Attendite vitam vestram quotidianam ipsis peccatis scaturientem, minutis ipsis dico. CAPUT XII. —19. Et cum facis elemosynam, uon superbe facias, nee sic ores quemadmodum ille Phзrisæus. Sed tamen quid ibi dixit? Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæcumque possideo (Luc. XVIII, 12). Et nondum fusus erat sanguis Domini. Tatium pro nobis prelium accepimus, et saltem nec tantum erogamus, quantum Pharisæus. Et habes alio loco aperte dicentem Dominum, Nisi abundaνerit justitia νestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum caelorum (Matth.