Latin
9.48.28 to 9.48.51
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.48.28-51
Unproofread scanNot analysed yet
v, 20) Ergo illi dant decimas; tu si centesimam dederis, aliquid magnum te fecisse gloriaris. Attendis enim quid alius non faciat, non quid te jubeat Deus facere. Metiris te de comparatione pcjoris, non de jussione melioris. Non quia ille nihil facit, ideo tu magnum aliquid facis: sed quia gaudetur' ad quædam minima opera vestra (quia tanta est sterilitas vestra, ut ad modica gaudeatur), quasi securi vobis blandimi de minimis granis eleemosynarum, et acervos obliviscimini peccзtorum. Protulisti forte nescio quid parvum, quod alius aut non habuit, aut non, protulit cum haberet. Noli attendere post te quis non faciat, sed quid te jubeat Deus facere. Postremo, quare in istis affectionibus sæcularibus nou vobis sufliciunt quos pracessistis, sed vultis esse divites, æquales ditioribus vobis? Non attenditis quantos pauperiores transcenditis: vincere vultis ditiores. Sed in eleemosynis habetur modus. Hic dicitur, Jam usquequo facio? et illic non dicitur, Quantis divitibus ditior sum? Non attenduntur egestates innumerabilium mendicorum, non respiciuntur posteriores multitudines pauperum: sed paucitas præcedentium divitum ante oculos ponitur. Cur in opere bono non attenditur ille Zacchæus, qui dimidium rerum suarum dedit pauperibus (Luc. XIX, 8)? Sed optare cogimur. ut attendatur salem ille Pharisæus, qui omnium quæ possidebat decimas dabat. Noli parcere thesauris caducis, thesauris vanis. Noli sub imagine pietatis augere pecuniam. Filiis meis servo: magna excusatio, Filiis meis servo. Videamus: servat tibi pater tuas, servas tu filiis tuis, filii tui filiis suis, et sic per omnes, ct nullus facturus est præcepta Dei. Quare non i. lli potius impendis omnia, qui te fecit ex nihilo? Qui te fecit, ipse te pascit ex his quæ fecit, ipse pascit et filios tuos. Neque enim melius committis filios tuos patrimonio tuo I, quam Creatori tuo.