Latin
9.48.118 to 9.48.125
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.48.118-125
Unproofread scanNot analysed yet
VI. 12). Habetis enim quod quolidie vobis dimittatur, qui habetis qnod quotidie dimittatis. Sic ambulando sccuri in via non timebitis latrocinia diaboli: quia Christus viam et stratam magnam se ipsum fecit, per quam ducit ad patriam. Omnis ibi securitas, omnis quies: ubi et ipsa misericordiæ opera cessabunt, quia nulla ibi erit indigentia miserorum. Erit ergo illic sabbatum sabbatorum; ut quod hic desideramus, ibi inveniamus. Amen.