Latin
9.5.1 to 9.5.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Dominns et Deus noster misericors et miserator, longanimis et mullum misericors, et verax; quam largiter praerogat misericortliam in præsenti saeculo, tam severe minatur. judicium in futuro sæculo. Verba quæ dixi scripta sont, et divinis auctoritatibus continentur, quia, Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors, et verax (Psal. CI, 8, et CXLIV, 8). Multum delectat omnes peccatores et amatores sæculi hujus, quia misericors et miserator Dominus, quia longanimis et multum misericors. Sed si amas tam multa mitia It time ibi et ultimum quod ait, Et verax (c). Si cnim nibil aliud diceret, nisi, Misericors et miserator Dominus, longanimis et 'Multum misericors; quasi jam converteres te ad securitatem et impunitatem, et ad licentiam peccatorum; faceres quod velles, utereris sæculo, vel quantum tibi permitterctur, vel quantum tibi libido jussisset: et si quis te bene admonendo objurgaret atque terrerct, ut cohiberes te ab immoderato fluxu eundo post concupiscentias tuas, et deserendo Deum tuum; inter medias voces objurgantis obsisteres, impudenti quidem fronte, veluti audita divina auctoritate, et legeres de libro dominico: Quid ine terres de Deo nostro? Ille misericors est, et miserator et multum misericors. Ne talia homines diccrent, unum verbum addidit in fine, quod ait, Et verax; et excussit læTitiam malc præsumentium, et induxit timorem dolentium. Gaudeamus ad misericordiam Domini; sed timeamus ad judicium Domini. Parcit, dum tacet 3. Tacet, sed non semper tacebit (Isai. XLII, 14). Audi dum non tacet in verba, ne non tibi vacet audire dum non laccbit in judicio. CAPUT II. —i. Modo enim licet tibi causam tuam componere. Ante ultimum judicium Dei tui compone causain tuam. Non est unde præsumas; cum ille venerit, nee falsos testes adduces, quibus ille fallatur, nee patronum fraudulentis circumventionibus et linguosis artibus adhibebis, nec ambies aliquo modo, ut judicem possis corrumpere.