Latin
9.5.29 to 9.5.49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.29-49
Unproofread scanNot analysed yet
Qnid ergo agis apud talem judicem, quem nec fallere, ncc corrumpere poteris? Et tamen est quod agas. Tunc enim ipse erit judex caussæ tuæ, qui modo testis est vitæ tuæ. Clamavimus, et laudavimus: componamus causam nostram. Qui testis est operum nostrorum \ipse testis est vocum istarum: non sint inanes, convertantur ad gemitum. Tempus est concordandi cum adversario tuo cito. Tam longanimis est Deus videndo iniqua et nen puniendo, ut tamen cito sit futurum judicium. More quippe humanae vitae prolixum est, quod Deo breve est. Sed et ipsi sæculo et humano generi quod longe vkletur, quid consolatur? Numquid si tutius generis humani ultimus dies longe est, uniuscujusque dies ultimus longe est? Hoc dico, ex Adam multi ani evoluti sunt, multi anni fluxerunt, et deinceps fluent; non quidem tam mulli, sed tamen usque in linem saeculi transibunt anni, sicut et illi transierunt: longum videtur quod restat (quanquam non erit tantum, quantum transactum est), ct tamen ci transacto præterito tempore, sperandus est reliqui temporis finis. Fuit tunc quidam dies qui diceretur hodiernus, ex illo usque ad hunc hodiernum; nonnc quidquid futurum fuit, præteritum factum est? Tale babetur, ac si non fuerit. Sic erit quidquid restat extremum. Sed sit ct hoc longum, sit prolixum, quantum putaveris, quantum dixcris, quautum cogitaveris, quantum tibi nou format Scriptura, sed fingit cogitatio, quantum vis diem judicii prolonga; numquid ultimum diem tuum, id est, vite tuæ, quo exiturus cs de corpore hoc, producturus es in longum? Sit tibi senectus certa, si potest: cui autem potest? Nonne ex quo incipit homo vivcre, jam potest et mori? Possibilitatem mortis initium vitæ facit. In bac terra et in genere huniana ille solus muri nondum potest, qui nondum cæpit viverc.