Latin
9.5.78 to 9.5.99
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.78-99
Unproofread scanNot analysed yet
Tibi autem dicitur ut observes spiritualiter sabbatum, in spe futurae quietis, quam tibi promittit Dominus. Quisquis enim propter illam quietem futuram agit quidquid potest, quamvis laboriosum videatur quod agit; tamen si ad fidem promissæ quietis id refert, nondum quidem sabbatuin babet in re, sed habet in spe. Tu autem ad hoc vis requiescere, ut labores; cum ad hoc debeas laborare, ut requiescas. Dicitur tibi, Honora patrem tuum et matrem tuam. Tu autem contumeliam irrogas parentibus, quam non vis pati a filiis tuis. Dicitur tibi, Non occides. Tu autcm occidere vis inimicum tuum: et ideo forte non facis, quia times judicem hominem, non qnia cogitas Deum. Ignoras quia ille testis est cogitationum? Illo vivo quem vis mori, te homicidam tenet in corde. Dicitur libi, Non mæchaberis (Exud. XX, 1-14): id cst, non ibis ad aliquam aliam præter uxorem tuam. Tu autem cxigis hoc ab uxore, et non vis hoc reddere uxori: et cum debeas in virtute præcedere uxorem, quoniam castitas virtus est; tu sub uno impetu libidinis cadis, et vis uxorem tuam victricem esse, tu victus jacens: et cum tu caput sis uxoris tuæ, præcedit te I ad Deum, cujus caput es. Vis do mum tuam capite deorsum pendere? Caput enim mulieris est vir: ubi autem melius vivit mulier quam vir, capite deorsum pendet domus. Si caput est vir, melius debet vivere vir, et præcedere in omnibus bonis factis uxorem suam; ut illa imitetur virum, et sequatur caput suum. Quomodo caput Ecclesiae Christus est, et hoc jubetur Ecclesiae ut sequatur caput suum, et ut per vestigia ambulet capitis sui: sic uniuscujusque domus habet caput virum, et tanqnam corpus feminam (Ephes. v, 23). Quo caput ducit, illuc debet corpus sequi.