Latin
9.5.50 to 9.5.77
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.50-77
Unproofread scanNot analysed yet
Incertus ergo dies tanquam quotidianus sperandus cst. Si autem tanquam quotidianus sperandus cst incertus dies, componatur cum adversario, dum est tecum in via. Via enim vocatur haec vita, per quam omnes transcuut; ct non reccdit iste adversarius. CAPUT III. —3. Quis est autcm iste adversarius? Adversarius iste non cst diabolus: nam nunquam te hortaretur Scriptura, ut cum diabolo concordarcs. Est ergo alius adversarius, quem sibi homo facit adversarium: nam ille si adversarius csset, tecum in via non esset. At hic est' tecum in via, ut concordet tecum. Scit enim quia nisi in via secum concordaveris, jam tradet te judici, judex au:em ministro, minister in carcerem (Matth. v, 25). Eloquia ista evangelica sunt, recordantur nobiscum, vel qui legerunt, vel qui audierunt. Ergo quis est adversarius? Sermo Dei. Sermo Dei adversarius tuus est. Quare adversarius est? Quia contraria jubet, quam tu facis. Dicit libi, Unus eat Deus tuus; unum Deum cole. TIl vis dimisso uno Deo tanquam legitimo viro animae, fornicari per multa dxmonia: et quod est gravius, non quasi aperte deserens et repudians, sicut apostata: faciunt; sed tanquam manens in domo viri tui admittis adulteros: id cst, tanquam christianus non dimittis Ecclesiam, consulis mathematicos, aut aruspices, aut augures, aut malesicos; quasi de v iri domo non recedens adultera anima, et manens in ejus conjugio lornicaris. Dicitur tibi, Ne accipias in vanum nomen Dei tui. Ne existimes creaturam esse Christum, quia pro te suscepit creaturam: et tu contemnis eum qui equalis est Patri, ct unum cum Patrc 1. Dicilur tibi ut spiritualiter observes sabbatum: non quomodo Judæi observant sabbatum carnali otio; vacare euim volunt ad nugas atque luxurias suas. Melius enim faceret Judæus in agro suo aliquid utile, quam in theatro scditiosus existeret: ct melius feminæ corum die sabbati lanam facerent, quam toto die in mænianis suis impudice saltarent.