Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 92
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 92.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Quaestio Judæis facta II. Christo. Quæstionem propositam Judaeis dcbent solvere Christiani Dominus enim Jesus Christus, qui eam Judæis proposuit, ipse non solvit, sed Judæis nobis autem solvit. Et commemorabo Charitatem vestram, et invenietis quia solvit. Primo nodum videte quæstionis. Quæsivit a Judæs quid cis videreretur de Christo, cujus esset filius: quia et ipsi sperant Christum. In Prophetis legerunt, venturum exspectaverunt, præsentem occiderunt: quia ubi legebant venturum Christum, ibi legebant quia occisuri erant Christum. Sed illius futurum adventum sperabant in Prophetis: nam futurum suum facinus non vidcbant. Sic ergo cos interrogavit de Christo, non quasi de incognito, aut cujus nomen nunquam audissent, aut cujus adventum nunquam sperassent. Nam quoniam adhuc eum sperant, ideo errant. Equidem et nos speramus cunt; sed venturum judicem, non venturum judicandum. Prophetæ autem sancti utrumque prophetaverunt, venturum eum injuste prius judicandum, venturum postea juste judicaturum. Quid ergo, inquit, vobis videtur de Christo? cujus filius est? Responderunt illi: David. Prorsus de Scripturis. At ille: Quomodo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam iaimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David in spiritu vocat eum Duminum, quomodo filius ejus eat?