Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 140
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.9
Unproofread scanNot analysed yet
Fide ac bonis operibus ad Dei visionem pervenimus. itaque ad membra ipsius pertinentes, ut hoc sacramentum intelligamus, ut dixi, fratres, pic vivamus, Deum gratis diligamus. Ipse autem qui ostendit peregrinantibus formam servi, servat pervenientibus formam Dei. De forma servi stravit viam, de forma Dei condidit patriam. Quia ergo inultum est ad nos capere hoc, sed non csl multum credere hoc: Nisi enim credideritis, ait Isaias, non intelligetis (Id. VII, 9, sec. LXX): ambulemus per fidem quamdiu pcregrinamur a Domino, donec perveuiamus ad speciem, ubi videbimus facie ad eadem (II Cor. v, 6, 7, et I Cor. XIII, 12). Ambulantes per fidem, bene operemur In bonis operibus gratuita sit dilecetio Dei, benefica sit dilectio proximi. Deo enim quod præstemus non habemus: sed quia proximo habemus quod præstemus, præstando indigenti promerebimur abundantem. Inde unusquisque quod habet, præstet alleri: quidquid plus habet largiatur inopi. Alius babet pecuniam: pascat paupcrem, vestiat nudum, ædificet ecclesiam, operclur de pecunia quidquid boni potest. Alius habet consilium: regat proximum, pellat tenebras dubitationis luce pietatis I. Alius babet doctr:nam: eroget de cellario Domini, ministret conservis cibaria, confortet fudeles, revocet errantes, qu:crat perditos, quantum potest faciat. Est quod sibi crogent etiam pauperes: alius claudo pedes accommodet, alius cæco suos oculos duces præbeat; alius visitet infirmum, alius sepeliat mortuum. Sunt ista in omnibus, ut prorsus difficile inveniatur aliquis qui non habeat unde aliquid atteri præstet. Et illud extremum cl magnum quod ait Apostolus, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. vi, 2).