Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 93.11
Unproofread scanNot analysed yet
Fatum Virgines irridentur a sapientibus. At illæ: Ne (orte, inquiunt, non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Non consulentium, sed irridentium est ista responsio. Quare irridentium? Quia sapientes erant, quia sapientia erat in illis. Non enim sapientes de suo erant: sed illa in illis erat sapientia, de qua scriptum est in quodam libro, quae dicit contemptoribus suis, cum venerint ad mala, quæ illis minata est: Et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. i, 26). Quid mirum est, quia sapientes irrident fatuas? Quid est irridere? CAPUT IX. -12. Oleum ementes et vendentes. —Ite ad vendentes, et emite vobis: quæ nou solebatis bene vivere, nisi quia vos homines laudabant, qui vobis ołeum vendebant. Quid est, oleum vendebant? Laudes vendebant. Qui vendunt laudes, nisi adulatores? Quanto magis non acquiesceretis adulatoribus, et iutus oleum portaretis, et propter bonam conscientiam omnia bona opera faceretis: tunc dicerelts, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Melius, inquit, emendet me justus, arguat me justus, colaphizet me justus, corrigat me justus, quam impinguet caput meum oleum peccatoris. Quid est oleum peccatoris, nisi blandimenta adulatoris?