Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 93.13
Unproofread scanNot analysed yet
Prudentium virginum humilitas. Ite ergo ad vendentes; hoc faccre consuestis 1. Nos autem non vobis damus. Quare? Ne forte non sufficiat nobis et vobis, Quid est, non sufficiat? Non desperatione dictutn est, sed sobria et pia humilitate. Quamvis enim bonns babeat bonam conscientiam; unde scit quemadmodum judicct ille quia a nemine fallitur? Habet bonam conscientiam non illum titillant crimina in corde concepta; sed propter quotidiana quædam vitæ humanae peccata, licet bona conscientia sit, tamen dicit Deo, Dimitte nobis debita nostra: quia fecit quod scquitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Fregit pancm esurienti ex corde, vestivit nudum ex corde: de oleo interiore fecit opera bona, et tamen in illo judicio trepidat ipsa bona conscientia.