Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 93.14
Unproofread scanNot analysed yet
Pulsantibus ostium car non aperitur. Vide quid est, Date nobis oleum. Audierunt, Ite potius ad vendentes. Quia laudibus humanis bene vivere consucstis, vobiscum oleum non portatis: non autem nos damus; ne forte non sufficiat nobis et vobis. Vix enim de nobis judicamus, quanto minus possumus judicare de vobis? Quid cst, Vix de nohis judicamus? Quia cum rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor (Prov. xx, 8, 9)? Forte tu non invenis aliquid in conscientia tua; et invenit ille qni melius videt, cujus acies divina penetrat altiora: videt fortc aliquid, invenit forte ałiquid. Quanto melius illi dicis, Ne intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2)? Etiam quanto melius dicis, Dimute nobis debita Nostra Qnia ct dicitur tibi propter illaslaccs1, propter illas lampades: Esurivi, ct dedisti milii manducare (Matth. xxv, 55). Quid ergo? et illæ non illud fecerum? Non fecerunt ante illum. Sed quomodo fecerunt? Quomudo prohibet Dominus, qui dixit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eia: alioquin non habebitis mercedem apud Patrem vestrum qui in cælis est. Et nolite similes esse hypocritis, quando oratis. Amant enim stare in plateis et orave, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. vi, i, 5). Emerunt oleum, pretium dederunt: emerunt, non sunt fraudati laudibus humanis; quæsierut laudes humanas, habuei unt. Istæ laudes humanæ in dic judicii non eos adjuvant. Illæ autem quomodo fecerunt? Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Id. v, 46). Non ait, Vos. Non enim de tuo habes oleum. Jacta te, et dic, Habeo: sed ab eo. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo illæ sic feccrunt, illæ sic.