Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 93.17
Unproofread scanNot analysed yet
Idem tractatur argumentum. Ierunt, intraverunt quinque prudentes. Quam multi estis, fratres mci, in nomine Christi; sicU in vobis quinque prudentes, sed nolite quinque homines. Siut in vobis quinque prudentes, ad istam prudentiam quinarii numeri pertinentes. Veniet enim hora, ct quando nescimus, veniet. Media nocte veniet, vigilate. Sic clansit Evangelium: Vigilate, quia nescitis diem neque horam. Si ergo dormituri sumus, quomodo vigilamus? Corde vigila, fide vigila, spe vigila, charitate vigila, operibus vigila: et quando corpore dormiveris, veniet tempus ut surgas. Cum autem surrexeris, præpara lampades. Tunc non exstinguantur, tunc interiore conscientiæ oleo vegetentur: tunc sponsus ille incorporcis nexibus ampleclatur, tunc te introducat in domum, ubi nunquam dormias, ubi nunquam tua lampas possitexsiingui. Hodie vero laboramus, et lampades nostræ inter ventos sæcnli hujus tentationesque fluctuant: sed ardeat in robore flamma nostra, ut ventus tentationis augeat ignem potius, quam exstinguat.