Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 94
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 94
Unproofread scanNot analysed yet
Domini fratres et coepiscopi mei praesentia quidem sua nos visitare et exhilarare dignati sunt: sed nescio quare nolunt me fessum adjuvare. Hoc ideo Charitati vestræ dixi ipsis audientibus, ut quodam modo audientia vestra intercedat pro me apud illos, ut quando cos rogo faciant et ipsi sermonem. Erogent quod acceperunt, operari magis quam excusare dignentur. A me autem fatigato et vix loquente, pauca libenleraccipite. Habemus enim et libellum de beneficiis Dei per sanctum Martyrem datis (b), pariter libentius audiamus. Quid ergo est? quid dicam vobis? Audistis in Evangelio et bonorum servorum meritum, ct paenam malorum. Et malitia tota servi illius reprobati graviterque damnati ista fuit, quia noluit erogare. Servavit integrum quod accepit: sed Dominus ejus lucra qurcrebat. Avarus est Deus ad salutem nostram. Si sic damnatur qui non erogavit, quid debent exspectaro qui perdunt? Nos ergo dispensatores sumus, nos erogamus, vos accipitis. Lucra quærimus: bene vivite. Lucra enim erogationis nostræ ista sunt. Sed etiam ad vos nolite existimare non pertinere erogationem. Non potestis erogare de isto loco superiore, sed potestis ubicumque estis. Ubi reprehenditur Christus, -dcfendite: murmuratoribus respondete, blasphematores corripite, ab eorum vos societate alienate. Sic erogatis, si aliquos lucramini. Agite vicem nostram in domibus vestris. Episcopus inde appellatus est, qoia superintendit, quia intendendo curat. Unusquisque ergo in domo sua, si caput est domui suæ, debet ad cum pertinere episcopatus officium, quomodo sui credant, ne aliqui ipsorum in haeresim incurrant, ne uxor, ne filius, ne lilia, ne ipse servus, quia lanli cst emptus. Disciplina apostolica preposuit dominum servo, et servum subdidit domino (Ephes. VI, 5, et Tit. n, 9): Christus tamen pro ambobus unum prelium dedit. Minin. os vestros nolite coatemnere, domesticorum vestrorunt salutem Omni vigilantia procurate. Hæc si facitis, crogatis: pigri servi non eritis, damnationem tam detestandam non timebitis.