Latin
96.8.28 to 96.8.50
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 96.8.28-50
Unproofread scanNot analysed yet
Et numquid qui amal se, fidit 1 in se? incipit enim deserto Deo amare se, et ad ea diligenda quæ sunt extra se, pellitur a se: usque adeo ut cum dixisset idem Apostolus, Erunt homines seipsos amantes, continuo sobjiceret, amatores pecuniae(II Tim. III, 2). Jam vides quia foris es. Amare te coepisti: sta in te, si potes. Quid is foras? Numquid pecunia dives factus es, amator pecuniæ? Coepisti diligere qnod est extra te, perdidisti te. Cum ergo pergit amor hominis etiam a se ipso ad ca quæ foris sunt, incipit cum vanis evanescere, et vires suas quodam modo prodigus erogare. Exinanitur, effunditur, inops redditur, porcos pascit: et bhorans in pastione porcorum, aliquando recordatur ct dicit, Quanti mercenarii patris mei panem manducant, et ego fame hic pereo? Sed hoc quando dicit, quid narratum est de ipso filio, qui omnia effudit in meretricibus, qui habere voluit in potestate quoe bene illi apud patrem servabantur; habere illa voluit in arbitrio suo,effudit ea, factus est inops? quid de illo dicitur? Et reversus ad semetipsum. Si reversus est ad se, exierat a se. Quia ceciderat a se, et exierat a se, redit prins ad se, ut redeat in illo unde ceciderat a se. Sicut enim cadendo a se, remansit in se: sic redeundo ad se, non debet remanerc in se, ne iterum exeat a se. Reversus ad semetipsum, ut non remaneret in semetipso, quid dixit? Surgam, et ibo ad patrem meum (Luc. xv, 12-18). Ecce unde ceciderat a se, ceciderat a patre suo: cecidcrat a se, ad ea quæ foris sunt exiit a se. Redit ad se, et pergit ad patrem, ubi tutissime servet se. Si ergo cxicrat a se, eta quo exierat;