Latin
Classis Ii. De Tempore, De resurrectione Christi secundum Marcum
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Discipuli non credentes meritoobjurgati. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi ex more legitur his dicbus ex omnibus libris sancti Evangelii. In hac lectione animadvertimus. quomodo ipse discipulos suos prima membra sua, hærentes lateri suo objurgavit Dominus Jesus: quia quem dolebant occisum fuisse, non credebant vivum esse (Marc. XVI, 14 ). Patres fidei, nondum fideles: magistri, ut crederet totus orbis terrarum quod pradicaturi fuerant, et propter quod fuerant morituri, nondum credebant. Quem viderant mortuos suscitasse, non credebant rcsurrexissc. Merito ergo objurgabantur: ostendebantur sibi, ut innotescerent sibi qui essent per se ipsos, qui futuri essent per illum. Sic etiam Petrus demonstratus est sibi; quando Domini imminente passione præsumpsit, et veniente ipsa passione titubavit. Vidit se in se, doluit se in se, flevit se in se: conversus est ad eum qui fecerat se (Mattli. XXVI, 33-35, 69-75). Ecce isti adhuc non credebant, cum jam viderent. Qualis illius dignatio, qui nobis dedit credere quod non videmus? Nos credimus eorum verbis, illi non credebant oculis suis.