Latin
Classis Ii. De Tempore, De resurrectione Christi secundum Marcum
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Sacramentum passionis et resurrectionis Christi quodnam sit. Mortis parens peccatum. Resurrectio autem Domini nostri Jesu Christi nova vita est credentium in Jesum, et hoc est sacramentum passionis et resurrectionis ejus, quod valde nosse et agere debetis. Non enin sine causa vin venit ad mortem. Non sine causa fons vitæ unde bibitur ut vivatur, bibit hunc calicem qui ei non debebatur. Non enim Christo debebatur mori. Unde tenem mors, originem ipsius quæramus. Pater mortis peccatum est. Si enim nunquam peccaretur, nemo moreretur. Legem Dei, hoc Cit, præceptum Dei cum conditione humo primus accepit; ut si servaret, viveret: si corrumperet, moreretur. Non se se credendo moriturum, fecit unde moreretur; et invenit verum fuisse quod dixerat qui legem dederat. Inde mors, inde mortalis, indc labor, inde miseria, inde etiam post mortem primam mors secunda, ill est, post mortem temporalem mors sempiterna. Huic ergo traditioni I mortis, itis legibus inferni obstrictus nascitur omnis homo: sed præter illum hominem, qui homo factus est, ne periret homo2. Non cnim legibus mortis venit obstrictus: ideo dicitur in Psalmo, Inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6 ). Quem sinc concupiscentia virgo concepit quem et virgo peperit, et virgo permansit. Qui vixit sine culpa, qui non est mortuus propter culpam: communicans nobiscum poenam, non communicans culpam3. Poena culpæ mors: Dominus Jesus Christus mori venit, peccare non venit: communicando nobiscum sine culpa poenam, et culpam solvit et pœnam. Qnam pœnam solvit? Quæ nohis debebatur post istam vitam. Ergo crucifixus est ut in cruce ostenderet veleris hominis nostri occasum: et resurrexit, ut in sua vita ostenderet nostræ vitæ novitatem. Sic enim doctrina docet apostolica: Traditus est, inquit, propter peccata nostra. et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Hujus rei signum circumcisio data erat Patribus, ut octavo die circumcideretur omnis masculus (Gen. XVII, 12). Circumcisio fiebat ill culteliis petrinis (Josue V, 2): quia petra crat Christus (I Cor. x, 4). In ista circumcisione significabatur exspoliatio carnalis vitæ octavo die per Christi resurrectionem. Septimus enim dies hebdomadis sabbato completur. Sabbato Dominus jacuit in sepulero, septima sabbati: resurrexit octava. Resurrectio ipsius innovat nos. Ergo octavo die resurgendo circumcidit nos. In ipsa spe vivimus 4.