Latin
Classis Ii. De Tempore, ( rirgil. Æneid., lib. 6, verso 719-721.)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Melius filius intelligebat, quam pater exponebat. Reprehendilcupiditatem animarum rursus in corpora redire volentium. Dixit diram cupiditatem, dixit eas miseras; nec erubuit eas. Ad hoc, philosophi, perduxistis, ut purgentur animæ, perveniant ad summam munditiam, et per ipsam munditiam obliviscantur omnia, et per obliviones miscriarum redeant ad miserias corporum. Dicite, obsecro: nonne haec etiam si vera essent, melius nescirentur? Etiam si vera essent, inquam, quæ siue dubio falsa, quia foeda sunt; nonne mclius nescirentur? An forte dicturus es mihi: Non eris sapiens, si ista nescieris? Utquid illa sciam? Possumne essemodo melior, quam tunc ero in cœlo? Si in cœlo, quando ero melior et perfectior, obliviscar omnia quas hic didici, et hæc ibi melior nesciturus sum; sine me modo illa nescire. In coelo habitantem dicis omnia obliviscentem: sine in terra esse horum omnium nescientem. Deinde, rogo te, sciunt se istæ animæ in cœlo, passuras esse rursus hujus vitae miserias, an nesciunt? Elige quod volueris. Si sciunt se passuras esse tantas miserias, quomodo sunt beatæ, miscrias suas futuras cogitantes? quomodo sunt beatæ, ubi sunt sine sccurilate? Sed video quid eligas: dicturus es, Nesciunt. Laudas ergo ibi hanc ignorantiam, quam me nunc habere non sinis, docendo me in terra, quod me nesciturum dicis in cælo. Nesciunt, inquis. Si nesciunt, et non se putant esse passuras, errando sunt beatæ. Quod enim passurac sunt, putant se non passuras: quod falsum putare, quid cst aliud quam errare? Erunt ergo errore felices; erunt beatae; non aeternitate, sed falsitate. Liberet nos,critas, ut vere beati esse possimus: quoniam no i vacat sermo 1Redemptoris nostri, Si vos Filius liberaverit, tunc vere Uberi eritis. Ipse enim dixit: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 3G, 31, 32).